Rozmiar: 15909 bajtów

- 39 -

1314. Okt. 1. Leubus.

Herzog Bolezlaus stellt die Dörfer Marschicz und Rogow mit den anliegenden Höfen liegnitzer Districtes unter die Gerichtsbarkeit des Klosters Leubus.

In nomine domini amen. Ne ea, que a nobis aguntur, debite certitudinis robur amittant, libet ea scripti testimonio memorie commendare, igitur nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie et dominus Legeniczensis notum esse volumus vniuersis tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris, quod considerata et diligenter uisa fidelitate et seruiciis, que nobis venerabilis uir dominus Rudolfus, abbas monasterii sancte Marie in Lubens totusque connentus ibidem multiformiter exhibent et inpendunt et adhuc exhibituri sunt in futurum domino concedente volentes in ipsos nostre munificencie indicia fauorabiliter exercere, Marschicz et Rogow, villas, cum curiis adiacentibus nostri Legnicensis districtus iuridicioni volumus prefati monasterii perpetuo subiacere, ita quod incole dictarum villarum et curiarum coram nobis non debent, uel alio iudice nostro quocumque euocari uel conueniri, nec aliquatenus respondere, nam iudicia et alia iura nostra ducalia, que nos in eisdem contingebant, in eundem dominum Rudolfum abbatem et fratres coenobii sancte Marie in Lubens supradicti transferimus in hiis scriptis. In cuius rei testimonium presentes fieri et nostri sigilli munimine iussimus conmuniri. Actum in Lubens in die beati Remigii confessoris anno domini millesimo trecentesimo decimo quarto, presentibus nostro milite Vincencio de Schiltberg, Johanne de Schiltberg, Henrico de Rogin, Nycolao de Woyczechsdorf, ciuibus de Legenicz, et nostro notario Heinrico de Zalczbum, per quem presencia sunt conscripta.

An Pergamentstreifen hängt das Siegel des Herzogs. Original im schles. Provinz. Archiv, Urkk. des Klosters Leubus No. 116.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów